Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Paralipomenon 5
Imago Fides Viva ex opere «David in the Temple (David Brings the Ark into Jerusalem)» (Pieter Lastman) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Paralipomenon 5

1Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus eius: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. 2Porro Iudas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe eius principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Ioseph.) 3Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.

4Filii Ioël: Samia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius, 5Micha filius eius, Reia filius eius, Baal filius eius, 6Beera filius eius, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. 7Fratres autem eius, et universa cognatio eius, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Iehiel, et Zachariam. 8Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Ioël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. 9Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebant in terra Galaad. 10In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad.

11Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: 12Ioël in capite, et Saphan secundus: Ianai autem et Saphat in Basan. 13Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Iorai, et Iachan, et Zie, et Heber, septem. 14Hi filii Abihail, filii Huri, filii Iara, filii Galaad, filii Michaël, filii Iesesi, filii Ieddo, filii Buz. 15Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. 16Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. 17Omnes hi numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda, et in diebus Ieroboam regis Israël.

18Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad praelia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. 19Dimicaverunt contra Agareos: Ituraei vero, et Naphis, et Nodab 20praebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. 21Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. 22Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.

23Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat. 24Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Iesi, et Eliel, et Ezriel, et Ieremia, et Odoia, et Iediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.

25Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. 26Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…