Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Paralipomenon 18
Imago Fides Viva ex opere «David in the Temple (David Brings the Ark into Jerusalem)» (Pieter Lastman) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Paralipomenon 18

1Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthiim,

2percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.

3Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. 4Cepit ergo David mille quadrigas eius, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. 5Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba: sed et huius percussit David viginti duo millia virorum. 6Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat.

7Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Ierusalem. 8Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea.

9Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, 10misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. 11Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.

12Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia: 13et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat.

14Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. 15Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis: 16Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba: 17Banaias quoque filius Ioiadae super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…