Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Paralipomenon 17
Imago Fides Viva ex opere «David in the Temple (David Brings the Ark into Jerusalem)» (Pieter Lastman) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Paralipomenon 17

1Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem foederis Domini sub pellibus est. 2Et ait Nathan ad David: Omnia quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.

3Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens: 4Vade, et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum. 5Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio 6manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni iudicum Israël, quibus praeceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? 7Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël: 8et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. 9Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, 10ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum. 11Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum eius. 12Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum. 13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit. 14Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum.

15Iuxta omnia verba haec, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

16Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia? 17sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. 18Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? 19Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. 20Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. 21Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus eiiceret nationes a facie eius, quem de Aegypto liberarat? 22Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in aeternum, et tu, Domine, factus es Deus eius. 23Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. 24Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi eius permanens coram eo. 25Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. 26Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. 27Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…