Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Paralipomenon 1
Imago Fides Viva ex opere «David in the Temple (David Brings the Ark into Jerusalem)» (Pieter Lastman) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Paralipomenon 1

1Adam, Seth, Enos, 2Cainan, Malaleel, Iared, 3Henoch, Mathusale, Lamech, 4Noë, Sem, Cham, et Iaptheth.

5Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. 6Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma. 7Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.

8Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. 9Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan. 10Chus autem genuit Nemrod: iste coepit esse potens in terra. 11Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, 12Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. 13Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum quoque, 14et Iebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, 15Hevaeumque et Aracaeum, et Sinaeum. 16Aradium quoque, et Samaraeum, et Hamathaeum.

17Filii Sem: Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. 18Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. 19Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra; et nomen fratris eius Iectan. 20Iectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Iare, 21Adoram quoque, et Huzal, et Decla, 22Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon 23et Ophir, et Hevila, et Iobab: omnes isti filii Iectan.

24Sem, Arphaxad, Sale, 25Heber, Phaleg, Ragau, 26Serug, Nachor, Thare, 27Abram: iste est Abraham.

28Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. 29Et hae generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 30et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, 31Ietur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis.

32Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, et Sue. Porro filii Iecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. 33Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae.

34Genuit autem Abraham Isaac: cuius fuerunt filii Esau, et Israël.

35Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ihelom, et Core. 36Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. 37Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.

38Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. 40Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. Filii Ana: Dison. 41Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Iethran, et Charan. 42Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Iacan. Filii Disan: Hus et Aran.

43Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis eius, Denaba. 44Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra. 45Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis eius Avith. 47Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. 49Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. 50Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cuius urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. 51Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, 52dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…