
Vulgata Clementina
I Paralipomenon 16
1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.
4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël: 5Asaph principem, et secundum eius Zachariam: porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret: 6Banaiam vero et Iaziel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini.
7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius:
8Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius.
9Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia eius.
10Laudate nomen sanctum eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
11Quaerite Dominum, et virtutem eius: quaerite faciem eius semper.
12Recordamini mirabilium eius quae fecit; signorum illius, et iudiciorum oris eius,
13semen Israël servi eius, filii Iacob electi eius.
14Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
15Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis quem praecepit in mille generationes,
16quem pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum Isaac.
17Et constituit illud Iacob in praeceptum, et Israël in pactum sempiternum,
18dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae:
19cum essent pauci numero, parvi et coloni eius.
20Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
21Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
22Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
23Cantate Domino omnis terra; annuntiate ex die in diem salutare eius:
24narrate in gentibus gloriam eius; in cunctis populis mirabilia eius.
25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
26Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem caelos fecit.
27Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius.
28Afferte Domino, familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
29Date Domino gloriam; nomini eius levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto.
30Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
31Laetentur caeli, et exultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
32Tonet mare et plenitudo eius; exultent agri, et omnia quae in eis sunt.
33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram.
34Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia eius.
35Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
36Benedictus Dominus Deus Israël, ab aeterno usque in aeternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
37Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies, et vices suas. 38Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit ianitores; 39Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, 40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israëli. 41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia eius. 42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
43Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.
