Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Paralipomenon 3
Imago Fides Viva ex opere «David in the Temple (David Brings the Ark into Jerusalem)» (Pieter Lastman) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Paralipomenon 3

1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,

2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, 3quintum Saphathiam ex Abital, sextum Iethraham de Egla uxore sua. 4Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. 5Porro in Ierusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel: 6Iebaar quoque et Elisama, 7et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Iaphia, 8necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:

9omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.

10Filius autem Salomonis, Roboam: cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat, 11pater Ioram: qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas: 12et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Ioatham 13procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses. 14Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae.

15Filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. 16De Ioakim natus est Iechonias, et Sedecias. 17Filii Iechoniae fuerunt: Asir, Salathiel, 18Melchiram, Phadaia, Senneser, et Iecemia, Sama, et Nadabia. 19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: 20Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Iosabhesed, quinque. 21Filius autem Hananiae, Phaltias pater Ieseiae, cuius filius Raphaia: huius quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cuius filius fuit Sechenias. 22Filius Secheniae, Semeia: cuius filii Hattus, et Iegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. 23Filius Naariae, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. 24Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Iohanan, et Dalaia, et Anani, septem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…