
Feria VI, 11 Decembris 2026
Feria sexta, hebdomada secunda Adventus
- Violaceus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 2
Memoria ad libitum: S. Damasi I, papae
Evangelium · Mt 11, 16-19
Neque Ioannem neque Filium hominis audierunt
Et iustificata est sapientia a filiis suis
Lectiones Missae
Lectio libri Isaiae prophetae
Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua
Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. 18Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris: 19et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 1, 1-6
Beatus vir qui in lege Domini meditatur die ac nocte
Qui sequitur me, habebit lumen vitae.
1Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; 2sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. 3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. 4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. 5Ideo non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum: 6quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
Qui sequitur me, habebit lumen vitae.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum
Neque Ioannem neque Filium hominis audierunt
Acclamatio ante Evangelium
Dominus veniet, occurrite illi: ipse est Princeps pacis.
Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus 17dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. 18Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. 19Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.
Verbum Domini.
