
Feria IV, 16 Decembris 2026
Feria quarta, hebdomada tertia Adventus
- Violaceus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 3
Evangelium · Lc 7, 18b-23
Tu es qui venturus es? Caeci vident, et pauperes evangelizantur
caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt
Lectiones Missae
Lectio libri Isaiae prophetae
Rorate, caeli, desuper; aperiatur terra, et germinet Salvatorem
ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter: 7formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. 8Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. 18Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes eius; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius. 21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus iustus, et salvans non est praeter me. 22Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. 23In memetipso iuravi; egredietur de ore meo iustitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. 24Ergo in Domino, dicet, meae sunt iustitiae et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. 25In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israël.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 84, 9ab-10.11-12.13-14
Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum
Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum.
9Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. 10Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. 11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt. 12Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. 13Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. 14Iustitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Tu es qui venturus es? Caeci vident, et pauperes evangelizantur
Acclamatio ante Evangelium
Exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem: ecce Dominus Deus in fortitudine veniet.
Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad Iesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 21(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.) 22Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Ioanni quae audistis et vidistis: quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
Verbum Domini.
