
Feria V, 17 Decembris 2026
Dia 17 decembris
- Violaceus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 3
Evangelium · Mt 1, 1-17
Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham
Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus
Lectiones Missae
Lectio libri Geneseos
Non auferetur sceptrum de Iuda, donec veniat qui mittendus est
Vocavit autem Iacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. 2Congregamini, et audite, filii Iacob, audite Israël patrem vestrum: 8Iuda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. 9Catulus leonis Iuda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum? 10Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 71, 1-4.7-8.17
Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis
Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis.
1Psalmus, in Salomonem. 2Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis; iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio. 3Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam. 4Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. 7Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna. 8Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. 17Sit nomen eius benedictum in saecula; ante solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum.
Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum
Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham
Acclamatio ante Evangelium
O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodiisti, attingens a fine usque ad finem, fortiter suaviterque disponens omnia: veni ad docendum nos viam prudentiae.
Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham. 2Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius. 3Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. 4Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. 5Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem. 6David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. 7Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. 8Asa autem genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam. 9Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. 10Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. 11Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis. 12Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. 13Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. 14Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. 15Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. 16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. 17Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
Verbum Domini.
