
Dominica, 20 Decembris 2026
Dominica quarta Adventus
- Violaceus
- Annus B
- Psalterii hebdomada 4
Evangelium · Lc 1, 26-38
Angelus Mariae annuntiat eam concepturam Filium Altissimi
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum
Lectiones Missae
Lectio libri secundi Samuelis
Domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? 3Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. 4Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: 5Vade, et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? 8Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël: 9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, iuxta nomen magnorum qui sunt in terra. 10Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, 11ex die qua constitui iudices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius. 14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. 16Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus iugiter.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 88, 2-5.27.29
Misericordias Domini in aeternum cantabo
Misericordias Domini in aeternum cantabo.
2Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 3Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis. 4Disposui testamentum electis meis; iuravi David servo meo: 5Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. 27Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. 29In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
Misericordias Domini in aeternum cantabo.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos
Mysterium temporibus aeternis tacitum nunc in cunctis gentibus patefactum est
Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, et praedicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti 26(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, 27soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Verbum Domini.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Angelus Mariae annuntiat eam concepturam Filium Altissimi
Acclamatio ante Evangelium
Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum.
In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, 27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David: et nomen virginis Maria. 28Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. 29Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. 31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum: 32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aeternum, 33et regni eius non erit finis. 34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. 36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: 37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
Verbum Domini.
