
Feria II, 14 Decembris 2026
S. Ioannis a Cruce, presbyteri et Ecclesiae doctoris
- Memoria
- Albus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 3
Evangelium · Mt 21, 23-27
In qua potestate haec facis? Baptismus Ioannis unde erat?
Baptismus Ioannis unde erat? e caelo, an ex hominibus?
Lectiones Missae
Lectio libri Numerorum
Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israël
et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei, 3assumpta parabola, ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cuius obturatus est oculus: 4dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius: 5Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israël! 6ut valles nemorosae, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. 7Fluet aqua de situla eius, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex eius, et auferetur regnum illius. 15Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cuius obturatus est oculus: 16dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: 17Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 24, 4-9
Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me
Vias tuas, Domine, demonstra mihi.
4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 5Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. 6Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt. 7Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. 9Diriget mansuetos in iudicio; docebit mites vias suas.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum
In qua potestate haec facis? Baptismus Ioannis unde erat?
Acclamatio ante Evangelium
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? 24Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. 25Baptismus Ioannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: 26Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam. 27Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.
Verbum Domini.
