Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Matthaeus 11
Imago Fides Viva ex opere «Christus Consolator» (Ary Scheffer) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Matthaeus 11

1Et factum est, cum consummasset Iesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.

2Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? 4Et respondens Iesus ait illis: Euntes renuntiate Ioanni quae audistis, et vidistis. 5Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

7Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? 8Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. 11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. 12A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13Omnes enim prophetae et lex usque ad Ioannem prophetaverunt: 14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15Qui habet aures audiendi, audiat.

16Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus 17dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. 18Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. 19Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.

20Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent poenitentiam: 21Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. 22Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis. 23Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. 24Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi.

25In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. 27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. 29Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. 30Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…