Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Matthaeus 6
Imago Fides Viva ex opere «The Lord's Prayer» (James Tissot) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Matthaeus 6

1Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est. 2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: 4ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. 10Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. 11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, 12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. 14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra. 15Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

16Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 18ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. 20Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. 21Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

22Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. 23Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?

24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. 25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? 26Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? 27Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? 28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. 29Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? 31Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? 32haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. 33Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis. 34Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…