
Feria V, 5 Novembris 2026
Feria quinta, hebdomada trigesima prima per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 3
Evangelium · Lc 15, 1-10
Parabolae de ove perdita et de drachma perdita
Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Philippenses
Omnia detrimentum esse arbitror propter eminentem scientiam Christi Iesu
Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes, 4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, 6secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. 7Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 104, 2-7
Laetetur cor quaerentium Dominum
Laetetur cor quaerentium Dominum.
2Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia eius. 3Laudamini in nomine sancto eius; laetetur cor quaerentium Dominum. 4Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper. 5Mementote mirabilium eius quae fecit; prodigia eius, et iudicia oris eius: 6semen Abraham servi eius; filii Iacob electi eius. 7Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius.
Laetetur cor quaerentium Dominum.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Parabolae de ove perdita et de drachma perdita
Acclamatio ante Evangelium
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus.
Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 2Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. 3Et ait ad illos parabolam istam dicens: 4Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? 5Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: 6et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. 7Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia. 8Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? 9Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. 10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
Verbum Domini.
