Ad argumentum
FIDES VIVA
Decem leprosorum sanatio
Imago Fides Viva ex opere «The Healing of Ten Lepers» (James Tissot) · opus primigenium

Feria IV, 11 Novembris 2026

S. Martini Turonensis, episcopi

  • Memoria
  • Albus
  • Annus par
  • Psalterii hebdomada 4

Evangelium · Lc 17, 11-19

Ex decem leprosis mundatis solus Samaritanus redit ut gratias agat

Calendarium liturgicum

Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit

Lc 17, 19 · Evangelium diei

Lectiones Missae

Magnitudo litterarum 100%
Aa
Magnitudo litterarum 100%

Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Titum

Non ex operibus iustitiae, sed secundum suam misericordiam Deus salvos nos fecit

Lege Ad Titum 3 in Biblia

Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: 2neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum: 7ut iustificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.

Verbum Domini.

Psalmus responsorius · Ps 22, 1-6

Dominus regit me, et nihil mihi deerit

Dominus regit me, et nihil mihi deerit.

1Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit: 2in loco pascuae, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; 3animam meam convertit. Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. 4Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. 5Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam praeclarus est! 6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.

Dominus regit me, et nihil mihi deerit.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam

Ex decem leprosis mundatis solus Samaritanus redit ut gratias agat

Lege Lucas 17 in Biblia

Acclamatio ante Evangelium

In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Iesu in omnibus vobis.

Et factum est, dum iret in Ierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. 12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: 13et levaverunt vocem, dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri. 14Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens: et hic erat Samaritanus. 17Respondens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? 18Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.

Verbum Domini.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…