
Feria II, 16 Novembris 2026
Feria secunda, hebdomada trigesima tertia per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 1
Memoria ad libitum: S. Margaritae Scotiae
Memoria ad libitum: S. Gertrudis, virginis
Evangelium · Lc 18, 35-43
Caecus Iericho ad Iesum clamat et visum recipit
Domine, ut videam
Lectiones Missae
Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli
Angelo Ephesi: caritatem tuam primam reliquisti; paenitentiam age
Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Ioanni, 2qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit. 3Beatus qui legit, et audit verba prophetiae huius, et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est. 4Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt:
1Angelo Ephesi ecclesiae scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: 2Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: 3et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. 4Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. 5Memor esto itaque unde excideris: et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 1, 1-2.3-4.6
Beatus vir cuius voluntas in lege Domini est
Vincenti dabo edere de ligno vitae.
1Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; 2sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. 3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. 4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. 6quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
Vincenti dabo edere de ligno vitae.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Caecus Iericho ad Iesum clamat et visum recipit
Acclamatio ante Evangelium
Ego sum lux mundi, dicit Dominus: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret. 38Et clamavit, dicens: Iesu, fili David, miserere mei. 39Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. 40Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. 42Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. 43Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Verbum Domini.
