
Feria IV, 18 Novembris 2026
Feria quarta, hebdomada trigesima tertia per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 1
Memoria ad libitum: In Dedicatione basilicarum Ss. Petri et Pauli, apostolorum
Evangelium · Lc 19, 11-28
Parabola de mnis: in modico fuisti fidelis
Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates
Lectiones Missae
Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli
Ioannes thronum Dei in caelo videt et audit: Sanctus, Sanctus, Sanctus
Post haec vidi: et ecce ostium apertum in caelo, et vox prima, quam audivi tamquam tubae loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec. 2Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens. 3Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae. 4Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. 5Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei. 6Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. 7Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. 8Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. 9Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, 10procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: 11Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 150, 1-6
Omnis spiritus laudet Dominum
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens.
1Alleluia. Laudate Dominum in sanctis eius; laudate eum in firmamento virtutis eius. 2Laudate eum in virtutibus eius; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. 3Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara. 4Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. 5Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis iubilationis. 6Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluia.
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Parabola de mnis: in modico fuisti fidelis
Acclamatio ante Evangelium
Ego elegi vos, dicit Dominus, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
Haec illis audientibus adiiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. 14Cives autem eius oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. 15Et factum est ut rediret accepto regno: et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. 20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: 21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22Dicit ei: De ore tuo te iudico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: 23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? 24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. 28Et his dictis, praecedebat ascendens Ierosolymam.
Verbum Domini.
