
Feria V, 19 Novembris 2026
Feria quinta, hebdomada trigesima tertia per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 1
Evangelium · Lc 19, 41-44
Iesus flet super Ierusalem, quae tempus visitationis suae non cognovit
Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi
Lectiones Missae
Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli
Solus Agnus occisus dignus est aperire librum septem sigillis signatum
Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. 2Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula eius? 3Et nemo poterat neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. 4Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. 5Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula eius. 6Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. 7Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum. 8Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum: 9et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula eius: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: 10et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 149, 1-6a.9
Cantate Domino canticum novum, quia beneplacitum est Domino in populo suo
Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes.
1Alleluia. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum. 2Laetetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. 3Laudent nomen eius in choro; in tympano et psalterio psallant ei. 4Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. 5Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis. 6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: 9ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis eius. Alleluia.
Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Iesus flet super Ierusalem, quae tempus visitationis suae non cognovit
Acclamatio ante Evangelium
Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: 42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: 44et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
Verbum Domini.
