
Feria IV, 25 Novembris 2026
Feria quarta, hebdomada trigesima quartra per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 2
Memoria ad libitum: S. Catharinae Alexandrinae, virginis et martyris
Evangelium · Lc 21, 12-19
Propter nomen Iesu persecutionem patientur, sed in patientia sua possidebunt animas suas
In patientia vestra possidebitis animas vestras
Lectiones Missae
Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli
Qui vicerunt bestiam cantant canticum Moysi et canticum Agni
Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei. 2Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem eius, et numerum nominis eius, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei: 3et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: iustae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum. 4Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifesta sunt.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 97, 1-3.7-9
Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit
Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens.
1Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius. 2Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit iustitiam suam. 3Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israël. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. 7moveatur mare, et plenitudo eius; orbis terrarum, et qui habitant in eo. 8Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt 9a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in aequitate.
Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Propter nomen Iesu persecutionem patientur, sed in patientia sua possidebunt animas suas
Acclamatio ante Evangelium
Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum: 13continget autem vobis in testimonium. 14Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis: 15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 16Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: 17et eritis odio omnibus propter nomen meum: 18et capillus de capite vestro non peribit. 19In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Verbum Domini.
