
Sabbato, 28 Novembris 2026
Sabbato, hebdomada trigesima quartra per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 2
Evangelium · Lc 21, 34-36
Vigilate omni tempore orantes, ut stare possitis ante Filium hominis
Vigilate itaque, omni tempore orantes
Lectiones Missae
Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli
Nox ultra non erit, quia Dominus Deus illuminabit servos suos
Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. 2In medio plateae eius, et ex utraque parte fluminis, lignum vitae, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. 3Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi eius servient illi. 4Et videbunt faciem eius: et nomen eius in frontibus eorum. 5Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. 6Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito. 7Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiae libri huius.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 94, 1-2.3-5.6-7
Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro
Veni, Domine Iesu.
1Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro; 2praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei: 3quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4Quia in manu eius sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt; 5quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt. 6Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: 7quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae eius, et oves manus eius.
Veni, Domine Iesu.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Vigilate omni tempore orantes, ut stare possitis ante Filium hominis
Acclamatio ante Evangelium
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini stare ante Filium hominis.
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa: 35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. 36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Verbum Domini.
