
Feria V, 3 Decembris 2026
S. Francisci Xavier, presbyteri
- Memoria
- Albus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 1
Evangelium · Mt 7, 21.24-27
Qui audit verba Iesu et facit ea aedificat domum suam supra petram
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum
Lectiones Missae
Lectio libri Isaiae prophetae
Aperite portas, et ingrediatur gens iusta quae sperat in Domino
In die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda: Urbs fortitudinis nostrae Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale. 2Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem. 3Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. 4Sperastis in Domino in saeculis aeternis; in Domino Deo forti in perpetuum. 5Quia incurvabit habitantes in excelso; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. 6Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 117, 1.8-9.19-21.25-27
Benedictus qui venit in nomine Domini
Benedictus qui venit in nomine Domini.
1Alleluia. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 8Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. 9Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. 19Aperite mihi portas iustitiae: ingressus in eas confitebor Domino. 20Haec porta Domini: iusti intrabunt in eam. 21Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. 25O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare. 26Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini. 27Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum
Qui audit verba Iesu et facit ea aedificat domum suam supra petram
Acclamatio ante Evangelium
Quaerite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. 24Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram, 25et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. 26Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: 27et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
Verbum Domini.
