
Sabbato, 5 Decembris 2026
Sabbato, hebdomada prima Adventus
- Violaceus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 1
Evangelium · Mt 9, 35–10, 1.6-8
Iesus turbarum miseretur et duodecim apostolos mittit
gratis accepistis, gratis date
Lectiones Missae
Lectio libri Isaiae prophetae
Ad vocem clamoris populi sui Dominus miserebitur et plagam eius sanabit
Populus enim Sion habitabit in Ierusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. 20Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. 21Et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Haec est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. 23Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose, 24et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. 25Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres: 26et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae eius sanaverit.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 146, 1-6
Dominus sanat contritos corde et alligat contritiones eorum
Beati omnes qui exspectant eum.
1Alleluia. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio. 2Aedificans Ierusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit: 3qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; 4qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. 5Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus. 6Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.
Beati omnes qui exspectant eum.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum
Iesus turbarum miseretur et duodecim apostolos mittit
Acclamatio ante Evangelium
Dominus iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. 36Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. 38Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
1Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. 6sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israël. 7Euntes autem praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum caelorum. 8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite: gratis accepistis, gratis date.
Verbum Domini.
