
Feria II, 7 Decembris 2026
S. Ambrosii, episcopi et Ecclesiae doctoris
- Memoria
- Albus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 2
Evangelium · Lc 5, 17-26
Iesus paralytico peccata dimittit et eum surgere facit
Quia vidimus mirabilia hodie
Lectiones Missae
Lectio libri Isaiae prophetae
Deus ipse veniet et salvabit vos; desertum florebit
Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. 2Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. 3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. 4Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos. 5Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt; 6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine; 7et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et iunci. 8Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. 9Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint. 10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 84, 9-14
Deus noster ipse venit ut salvet nos
Deus ipse veniet, et salvabit vos.
9Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. 10Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. 11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt. 12Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. 13Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. 14Iustitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Iesus paralytico peccata dimittit et eum surgere facit
Acclamatio ante Evangelium
Ecce Rex veniet, Dominus terrae, et ipse auferet iugum captivitatis nostrae.
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Iudaeae, et Ierusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. 18Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum. 19Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Iesum. 20Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. 21Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 22Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? 23Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? 24Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 25Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo iacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. 26Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
Verbum Domini.
