
Feria III, 8 Decembris 2026
In Conceptione Immaculata Beatae Mariae Virginis
- Sollemnitas
- Albus
- Annus B
- Psalterii hebdomada 2
Evangelium · Lc 1, 26-38
Angelus Mariam gratia plenam salutat, et illa respondet: Fiat mihi
Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum
Lectiones Missae
Lectio libri Geneseos
Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius
Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? 10Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti? 12Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. 13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi. 14Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. 15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius. 20Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 97, 1-4
Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit
Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.
1Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius. 2Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit iustitiam suam. 3Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israël. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. 4Iubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite.
Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios
Deus elegit nos in Christo ut essemus sancti et immaculati
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, 4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate. 5Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae, 6in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 11in quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae: 12ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo;
Verbum Domini.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Angelus Mariam gratia plenam salutat, et illa respondet: Fiat mihi
Acclamatio ante Evangelium
Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, 27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David: et nomen virginis Maria. 28Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. 29Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. 31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum: 32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aeternum, 33et regni eius non erit finis. 34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. 36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: 37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
Verbum Domini.
