
Feria IV, 9 Decembris 2026
Feria quarta, hebdomada secunda Adventus
- Violaceus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 2
Memoria ad libitum: S. Ioannis Didaci Cuauhtlatoatzin
Evangelium · Mt 11, 28-30
Venite ad me omnes qui laboratis, et ego reficiam vos
Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos
Lectiones Missae
Lectio libri Isaiae prophetae
Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae
Et cui assimilastis me, et adaequastis? dicit Sanctus. 26Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque eius, neque unum reliquum fuit. 27Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transivit? 28Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. 29Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. 30Deficient pueri, et laborabunt, et iuvenes in infirmitate cadent; 31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 102, 1-4.8.10
Benedic, anima mea, Domino, qui propitiatur iniquitatibus et sanat infirmitates
Benedic, anima mea, Domino.
1Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius. 2Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius. 3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas: 4qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus: 8Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. 10Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Benedic, anima mea, Domino.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum
Venite ad me omnes qui laboratis, et ego reficiam vos
Acclamatio ante Evangelium
Ecce Dominus veniet ad salvandum populum suum: beati qui parati sunt occurrere illi.
Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. 29Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. 30Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.
Verbum Domini.
