
Dominica, 29 Novembris 2026
Dominica prima Adventus
- Violaceus
- Annus B
- Psalterii hebdomada 1
Evangelium · Mc 13, 33-37
Vigilate, quia nescitis quando dominus domus veniat
Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate
Lectiones Missae
Lectio libri Isaiae prophetae
Tu, Domine, pater noster; nos lutum, et tu fictor noster
Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum. 17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae. 1sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis; a facie tua gentes turbarentur. 2Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. 3A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. 4Occurristi laetanti, et facienti iustitiam; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. 5Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. 6Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. 7Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 79, 2ac.3b.15-16.18-19
Qui regis Israël, excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos
Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
2Qui regis Israël, intende; qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, manifestare 3coram Ephraim, Beniamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. 15Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam: 16et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi. 18Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. 19Et non discedimus a te: vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Lectio Epistolae primae beati Pauli apostoli ad Corinthios
Exspectantes revelationem Domini, Deus confirmabit vos usque in finem
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. 4Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu: 5quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. 6Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: 7ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi, 8qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi. 9Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri.
Verbum Domini.
Lectio sancti Evangelii secundum Marcum
Vigilate, quia nescitis quando dominus domus veniat
Acclamatio ante Evangelium
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. 34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet, 35vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), 36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
Verbum Domini.
