
Feria II, 23 Novembris 2026
Feria secunda, hebdomada trigesima quartra per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 2
Memoria ad libitum: S. Clementis I, papae et martyris
Memoria ad libitum: S. Columbani, abbatis
Evangelium · Lc 21, 1-4
Vidua pauper omnem victum suum in gazophylacium mittit
vidua haec pauper plus quam omnes misit
Lectiones Missae
Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli
Redempti sequuntur Agnum quocumque ierit
Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. 2Et audivi vocem de caelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. 3Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. 4Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo, et Agno: 5et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 23, 1-6
Quis ascendet in montem Domini? Innocens manibus et mundo corde
Haec est generatio quaerentium faciem Dei Iacob.
1Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo eius; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. 2Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum. 3Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? 4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo: 5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 6Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob.
Haec est generatio quaerentium faciem Dei Iacob.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Vidua pauper omnem victum suum in gazophylacium mittit
Acclamatio ante Evangelium
Vigilate, et estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. 3Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. 4Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
Verbum Domini.
