Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Apocalypsis 5
Imago Fides Viva ex opere «The Adoration of the Mystic Lamb (Ghent Altarpiece)» (Jan van Eyck (and Hubert van Eyck)) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Apocalypsis 5

1Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. 2Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula eius? 3Et nemo poterat neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. 4Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. 5Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula eius. 6Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. 7Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum. 8Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum: 9et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula eius: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: 10et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram. 11Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, 12dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. 13Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. 14Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…