
Sabbato, 21 Novembris 2026
In Praesentatione B. Mariae Virginis
- Memoria
- Albus
- Annus par
- Psalterii hebdomada 1
Evangelium · Lc 20, 27-40
Deus non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei
Lectiones Missae
Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli
Duo testes propter testimonium occiduntur, et Deus eos suscitat et in caelum assumit
Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. 5Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. 6Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. 7Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. 8Et corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma, et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. 9Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis: 10et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et iucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. 11Et post dies tres et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. 12Et audierunt vocem magnam de caelo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube: et viderunt illos inimici eorum.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 143, 1.2.9-10
Benedictus Dominus Deus meus, refugium meum et liberator meus
Benedictus Dominus Deus meus.
1Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. 2Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 9Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi. 10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
Benedictus Dominus Deus meus.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Deus non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei
Acclamatio ante Evangelium
Salvator noster Iesus Christus destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam per Evangelium.
Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32Novissime omnium mortua est et mulier. 33In resurrectione ergo, cuius eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. 34Et ait illis Iesus: Filii huius saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias: 35illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: 36neque enim ultra mori potuerunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob. 38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. 39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. 40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
Verbum Domini.
