
Feria IV, 4 Novembris 2026
S. Caroli Borromeo, episcopi
- Memoria
- Albus
- Annus par
- Psalterii hebdomada 3
Evangelium · Lc 14, 25-33
Qui non baiulat crucem suam et omnibus renuntiat non potest esse Iesu discipulus
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Philippenses
Vestram salutem operamini, quia Deus est qui operatur in vobis
Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. 14Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus: 15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. 17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. 18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 26, 1.4.13-14
Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?
Dominus illuminatio mea et salus mea.
1Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae: a quo trepidabo? 4Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius. 13Credo videre bona Domini in terra viventium. 14Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Dominus illuminatio mea et salus mea.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Qui non baiulat crucem suam et omnibus renuntiat non potest esse Iesu discipulus
Acclamatio ante Evangelium
Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam Spiritus Dei super vos requiescit.
Ibant autem turbae multae cum eo: et conversus dixit ad illos: 26Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. 27Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. 28Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, 29ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, 30dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? 31Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? 32Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. 33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
Verbum Domini.
