
Feria II, 9 Novembris 2026
In Dedicatione Basilicae Lateranensis
- Festum
- Albus
- Psalterii hebdomada 4
Evangelium · Io 2, 13-22
Iesus vendentes eicit de templo et de templo corporis sui loquitur
Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud
Lectiones Missae
Lectio libri Ezechielis prophetae
De templo egreditur aqua quae vivificat et sanat omnia ad quae venerit
Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. 2Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro. 8Et ait ad me: Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquae. 9Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae: et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens. 12Et super torrentem orietur in ripis eius, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur: et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 45, 2-3.5-6.8-9
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei.
2Deus noster refugium et virtus; adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. 3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. 5Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. 6Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo. 8Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Iacob. 9Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram,
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei.
Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem
Iesus vendentes eicit de templo et de templo corporis sui loquitur
Acclamatio ante Evangelium
Elegi, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum.
Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosolymam: 14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. 15Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit. 16Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. 17Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. 18Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? 19Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. 20Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? 21Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus.
Verbum Domini.
