Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ezechiel 47
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Ezekiel» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ezechiel 47

1Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. 2Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro. 3Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos. 4Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua. 5Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari. 6Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis. 7Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.

8Et ait ad me: Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquae. 9Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae: et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens. 10Et stabunt super illas piscatores: ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae. 11In littoribus autem eius et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. 12Et super torrentem orietur in ripis eius, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur: et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.

13Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël: quia Ioseph duplicem funiculum habet.

14Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem.

15Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada, 16Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est iuxta terminum Auran. 17Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis. 18Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israël, Iordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem. 19Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et haec est plaga ad meridiem australis. 20Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: haec est plaga maris.

21Et dividetis terram istam vobis per tribus Israël: 22et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israël: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël. 23In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…