
Vulgata Clementina
Ezechiel 21
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.
3Et dices terrae Israël: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te iustum et impium.
4Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem:
5ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
6Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
7Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
8Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 9Fili hominis, propheta, et dices: Haec dicit Dominus Deus: loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus:
10ut caedat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
11Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.
12Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur,
13quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
14Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum: et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit
15et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad caedem.
16Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus.
17Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam: ego Dominus locutus sum.
18Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
19Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambae: et manu capiet coniecturam; in capite viae civitatis coniiciet. 20Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Iudam in Ierusalem munitissimam. 21Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit. 22Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. 23Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
24Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
25Tu autem, profane, impie dux Israël, cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita: 26haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? 27Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est, donec veniret cuius est iudicium, et tradam ei.
28Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum: et dices: Mucro, mucro, evaginate ad occidendum: limate ut interficias et fulgeas:
29cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita.
30Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es: in terra nativitatis tuae iudicabo te.
31Et effundam super te indignationem meam; in igne furoris mei sufflabo in te: daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
32Igni eris cibus; sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum.
