
Vulgata Clementina
Ezechiel 5
1Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos. 2Tertiam partem igni combures in medio civitatis, iuxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu eius: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. 3Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui: 4et ex eis rursum tolles, et proiicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.
5Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem: in medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras. 6Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt: iudicia enim mea proiecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt. 7Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, et iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati, 8ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium: 9et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. 10Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te iudicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
11Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor. 12Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. 13Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. 14Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis: 15et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae. 16Ego Dominus locutus sum: quando misero sagittas famis pessimas in eos, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos: et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis: 17et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem: et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.
