Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ezechiel 35
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Ezekiel» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ezechiel 35

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

2Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:

3Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.

4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.

5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae:

6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.

7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.

8Et implebo montes eius occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.

9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.

10Eo quod dixeris: Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:

11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te iudicavero.

12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quae locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt.

13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.

14Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam:

15sicuti gavisus es super haereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis: et scient quia ego Dominus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…