Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ezechiel 38
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Ezekiel» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ezechiel 38

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

2Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.

3Et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

4Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis: et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.

5Persae, Aethiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.

6Gomer et universa agmina eius, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur eius, populique multi tecum.

7Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te: et esto eis in praeceptum.

8Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti iugiter: haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.

9Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.

10Haec dicit Dominus Deus: In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam:

11et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro; vectes et portae non sunt eis:

12ut diripias spolia, et invadas praedam; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae.

13Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones eius, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.

14Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies?

15Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi: coetus magnus, et exercitus vehemens.

16Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog!

17Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.

18Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.

19Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël:

20et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.

21Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur.

22Et iudicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum eius, et super populos multos qui sunt cum eo.

23Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium: et scient quia ego Dominus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…