Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ezechiel 33
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Ezekiel» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ezechiel 33

1Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

2Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem: 3et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: 4audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit. 5Sonum buccinae audivit, et non se observavit: sanguis eius in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit. 6Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram.

7Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. 8Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram. 9Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.

10Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus?

11Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël?

12Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et iustus non poterit vivere in iustitia sua, in quacumque die peccaverit. 13Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. 14Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, 15et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam iniustum: vita vivet, et non morietur. 16Omnia peccata eius quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium et iustitiam fecit: vita vivet.

17Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini: et ipsorum via iniusta est. 18Cum enim recesserit iustus a iustitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. 19Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque iudicium et iustitiam, vivet in eis. 20Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israël.

21Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Ierusalem, dicens: Vastata est civitas. 22Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius.

23Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

24Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem. 25Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram haereditate possidebitis? 26stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram haereditate possidebitis? 27Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in praesidiis et speluncis sunt, peste morientur. 28Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo eius: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: 29et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.

30Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. 31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. 32Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea. 33Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…