Ad argumentum
FIDES VIVA
Christus super Ierusalem flens
Imago Fides Viva ex opere «Christ Weeping over Jerusalem» (Charles Lock Eastlake) · opus primigenium

Feria V, 29 Octobris 2026

Feria quinta, hebdomada trigesima per annum

  • Viridis
  • Annus par
  • Psalterii hebdomada 2

Evangelium · Lc 13, 31-35

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

Calendarium liturgicum

quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?

Lc 13, 34 · Evangelium diei

Lectiones Missae

Magnitudo litterarum 100%
Aa
Magnitudo litterarum 100%

Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios

Induite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo

Lege Ad Ephesios 6 in Biblia

De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius. 11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. 13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, 15et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, 16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: 17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: 19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: 20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

Verbum Domini.

Psalmus responsorius · Ps 143, 1.2.9-10

Benedictus Dominus Deus meus

Benedictus Dominus Deus meus.

1Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. 2Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 9Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi. 10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,

Benedictus Dominus Deus meus.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

Lege Lucas 13 in Biblia

Acclamatio ante Evangelium

Benedictus qui venit rex in nomine Domini: pax in caelo, et gloria in excelsis.

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. 32Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 33Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Ierusalem. 34Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? 35Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.

Verbum Domini.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…