
Feria IV, 28 Octobris 2026
Ss. Simonis et Iudae, apostolorum
- Festum
- Rubeus
- Psalterii hebdomada 2
Evangelium · Lc 6, 12-19
Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit
Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios
Superaedificati super fundamentum apostolorum, ipso summo angulari lapide Christo
Ergo iam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu: 21in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 18, 2-5
In omnem terram exivit sonus eorum
In omnem terram exivit sonus eorum.
2Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. 3Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. 4Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. 5In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
In omnem terram exivit sonus eorum.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit
Acclamatio ante Evangelium
Ego elegi vos, dicit Dominus, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. 13Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): 14Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomaeum, 15Matthaeum, et Thomam, Iacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16et Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem, qui fuit proditor. 17Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, 18qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Verbum Domini.
