
Feria II, 2 Novembris 2026
In Commemoratione omnium fidelium defunctorum
- Sollemnitas
- Violaceus
- Annus A
- Psalterii hebdomada 3
Evangelium · Io 14, 1-6
In domo Patris mansiones multae sunt, et Iesus vadit parare nobis locum
Ego sum via, et veritas, et vita.
Lectiones Missae
Lectio libri Lamentationum
In media afflictione misericordiae Domini non deficiunt
Vau Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum. 18Vau Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. 19Zain Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis. 20Zain Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. 21Zain Haec recolens in corde meo, ideo sperabo. 22Heth Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes eius. 23Heth Novi diluculo, multa est fides tua. 24Heth Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum. 25Teth Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. 26Teth Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 129, 1-8
De profundis clamavi ad te, Domine
Speravit anima mea in Domino.
1Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine; 2Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. 3Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? 4Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius: 5speravit anima mea in Domino. 6A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. 7Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. 8Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus eius.
Speravit anima mea in Domino.
Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem
In domo Patris mansiones multae sunt, et Iesus vadit parare nobis locum
Acclamatio ante Evangelium
Ego sum resurrectio et vita, dicit Dominus: qui credit in me, non morietur in aeternum.
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. 3Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. 4Et quo ego vado scitis, et viam scitis. 5Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? 6Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Verbum Domini.
