
Feria III, 27 Octobris 2026
Feria tertia, hebdomada trigesima per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 2
Evangelium · Lc 13, 18-21
Regnum Dei simile est grano sinapis et fermento
Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud?
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios
Viri et uxores ad imaginem amoris inter Christum et Ecclesiam
subiecti invicem in timore Christi. 22Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino: 23quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae: ipse, salvator corporis eius. 24Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, 27ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. 31Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 32Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 127, 1-5
Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius
Beati omnes qui timent Dominum.
1Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. 2Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. 3Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. 4Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. 5Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.
Beati omnes qui timent Dominum.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Regnum Dei simile est grano sinapis et fermento
Acclamatio ante Evangelium
Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia revelasti ea parvulis.
Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? 19Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres caeli requieverunt in ramis eius. 20Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei? 21Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum.
Verbum Domini.
