
Feria II, 26 Octobris 2026
Feria secunda, hebdomada trigesima per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 2
Evangelium · Lc 13, 10-17
Iesus sabbato curat mulierem iam decem et octo annos inclinatam
Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios
Estote imitatores Dei et ambulate in dilectione ut filii lucis
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: 4aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. 5Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. 6Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. 7Nolite ergo effici participes eorum. 8Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 1, 1-2.3-4.6
Erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum
Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi.
1Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; 2sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. 3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. 4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. 6quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Iesus sabbato curat mulierem iam decem et octo annos inclinatam
Acclamatio ante Evangelium
Sermo tuus, Domine, veritas est: sanctifica nos in veritate.
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 11Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. 12Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 13Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. 15Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? 16Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? 17Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
Verbum Domini.
