
Sabbato, 31 Octobris 2026
Sabbato, hebdomada trigesima per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 2
Evangelium · Lc 14, 1.7-11
Cum invitatus fueris, recumbe in novissimo loco
quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Philippenses
Mihi vivere Christus est et mori lucrum
Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Iesu Christi, 20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: 24permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: 26ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 41, 2.3.5
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus
Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum.
2Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. 3Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? 5Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Cum invitatus fueris, recumbe in novissimo loco
Acclamatio ante Evangelium
Tollite iugum meum super vos, dicit Dominus, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.
Et factum est cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 7Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. 9Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: 11quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
Verbum Domini.
