Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ieremias 52
Imago Fides Viva ex opere «Jeremiah Lamenting the Destruction of Jerusalem» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ieremias 52

1Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. 2Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia quae fecerat Ioakim, 3quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis.

4Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem: et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.

5Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae.

6Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terrae. 7Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portae quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quae ducit in eremum. 8Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo. 9Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath, et locutus est ad eum iudicia.

10Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius, sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha. 11Et oculos Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.

12In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis, in Ierusalem, 13et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem: et omnem domum magnam igni combussit: 14et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum qui erat cum magistro militiae.

15De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae. 16De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores et agricolas.

17Columnas quoque aereas quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem, 18et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant, tulerunt: 19et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiae: 20et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. 21De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo eius quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. 22Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea: similiter columnae secundae, et malogranata. 23Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.

24Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli: 25et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. 26Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha: 27et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua.

28Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres: 29in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Ierusalem animas octingentas triginta duas: 30in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae, quatuor millia sexcentae.

31Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris. 32Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone. 33Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae. 34Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae eius.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…