Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ieremias 39
Imago Fides Viva ex opere «Jeremiah Lamenting the Destruction of Jerusalem» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ieremias 39

1Anno nono Sedeciae regis Iuda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius, ad Ierusalem, et obsidebant eam.

2Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas: 3et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.

4Cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti. 5Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Ierichontinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quae est in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia. 6Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha, in oculis eius: et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis. 7Oculos quoque Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem. 8Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni, et murum Ierusalem subverterunt. 9Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem. 10Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.

11Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militum, dicens: 12Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed ut voluerit, sic facias ei. 13Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis, 14miserunt, et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.

15Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens:

16Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa. 17Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas: 18sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…