Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ieremias 50
Imago Fides Viva ex opere «Jeremiah Lamenting the Destruction of Jerusalem» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ieremias 50

1Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum, in manu Ieremiae prophetae.

2Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, praedicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum.

3Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt.

4In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Iuda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent:

5in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur.

6Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui.

7Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae, et exspectationi patrum eorum Domino.

8Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante gregem.

9Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eius quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua.

10Et erit Chaldaea in praedam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.

11Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes haereditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri:

12confusa est mater vestra nimis, et adaequata pulveri, quae genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens.

13Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis eius.

14Praeparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum: debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccavit.

15Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei.

16Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.

17Grex dispersus Israël: leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.

18Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assur:

19et reducam Israël ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius.

20In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israël, et non erit, et peccatum Iuda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis quos reliquero.

21Super terram dominantium ascende, et super habitatores eius visita: dissipa, et interfice quae post eos sunt, ait Dominus, et fac iuxta omnia quae praecepi tibi.

22Vox belli in terra, et contritio magna.

23Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus?

24Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti.

25Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldaeorum.

26Venite ad eam ab extremis finibus; aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos: et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.

27Dissipate universos fortes eius: descendant in occisionem: vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum!

28Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius.

29Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: iuxta omnia quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël.

30Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus.

31Ecce ego ad te, superbe! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae.

32Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius.

33Haec dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Iuda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos.

34Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius: iudicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.

35Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes eius.

36Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt.

37Gladius ad equos eius, et ad currus eius, et ad omne vulgus quod est in medio eius: et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros eius, qui diripientur.

38Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.

39Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem.

40Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.

41Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae.

42Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad praelium contra te, filia Babylon.

43Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.

44Ecce quasi leo ascendet, de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?

45Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldaeorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.

46A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…