
Vulgata Clementina
Ieremias 37
1Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda: 2et non obedivit ipse, et servi eius, et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae.
3Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae, sacerdotem, ad Ieremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. 4Ieremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium, recesserunt ab Ierusalem.
5Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam, dicens: 6Haec dicit Dominus Deus Israël: Sic dicetis regi Iuda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum: 7et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni. 8Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei: quia non abibunt. 9Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
10Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem, propter exercitum Pharaonis, 11egressus est Ieremias de Ierusalem ut iret in terram Beniamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium. 12Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae: et apprehendit Ieremiam prophetam, dicens: Ad Chaldaeos profugis. 13Et respondit Ieremias: Falsum est: non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum, sed comprehendit Ierias Ieremiam, et adduxit eum ad principes: 14quam ob rem irati principes contra Ieremiam, caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae: ipse enim praepositus erat super carcerem.
15Itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Ieremias diebus multis. 16Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Ieremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis. 17Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris? 18ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc? 19Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi. 20Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Ieremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Ieremias in vestibulo carceris.
