Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ieremias 30
Imago Fides Viva ex opere «Jeremiah Lamenting the Destruction of Jerusalem» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ieremias 30

1Hoc verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens:

2Haec dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te, in libro.

3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Iuda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

4Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israël et ad Iudam:

5Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.

6Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?

7Vae! quia magna dies illa, nec est similis eius: tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur.

8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram iugum eius de collo tuo, et vincula eius dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:

9sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.

10Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Iacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:

11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in iudicio, ut non videaris tibi innoxius.

12Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua:

13non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.

14Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.

15Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.

16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.

17Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia eiectam vocaverunt te, Sion: haec est, quae non habebat requirentem.

18Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob, et tectis eius miserebor: et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum iuxta ordinem suum fundabitur:

19et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus:

22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet.

24Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…