Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ieremias 45
Imago Fides Viva ex opere «Jeremiah Lamenting the Destruction of Jerusalem» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ieremias 45

1Verbum quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto Ioakim filii Iosiae regis Iuda, dicens: 2Haec dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch: 3Dixisti: Vae misero mihi! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. 4Haec dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce quos aedificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc: 5et tu quaeris tibi grandia? noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…