Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ieremias 38
Imago Fides Viva ex opere «Jeremiah Lamenting the Destruction of Jerusalem» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ieremias 38

1Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Iuchal filius Selemiae, et Phassur filius Melchiae, sermones quos Ieremias loquebatur ad omnem populum, dicens: 2Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius sospes et vivens. 3Haec dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.

4Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos iuxta verba haec: siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic, sed malum. 5Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare. 6Tulerunt ergo Ieremiam, et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Ieremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Ieremias in coenum.

7Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Ieremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Beniamin: 8et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens: 9Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate. 10Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur. 11Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quae erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua quae computruerant, et submisit ea ad Ieremiam in lacum per funiculos. 12Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam: Pone veteres pannos, et haec scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Ieremias sic, 13et extraxerunt Ieremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Ieremias in vestibulo carceris.

14Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Ieremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid. 15Dixit autem Ieremias ad Sedeciam: Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies. 16Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui quaerunt animam tuam. 17Et dixit Ieremias ad Sedeciam: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua. 18Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manus Chaldaeorum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum.

19Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: Sollicitus sum propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi. 20Respondit autem Ieremias: Non te tradent. Audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. 21Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus: 22ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsae dicent: Seduxerunt te, et praevaluerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in coeno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. 23Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.

24Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: Nullus sciat verba haec, et non morieris. 25Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex: 26dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibi morerer.

27Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex: et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.

28Mansit vero Ieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Ierusalem: et factum est ut caperetur Ierusalem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…